- TOPAZION
- TOPAZIONamplissima gemmarum, in harum apud Veteres ordine sextum, post margaritas scil. adamantes, smaragdos, opalos et carbunculos, in Pectorali Pontificis Hebraeorum secundum in primo ordine locum, iuxta Hebraeos obinuit, qui vocem Hebr. pitdah communiter de hac gemma interpretantur, et nomen Simeonis insculptum habuisle, contendunt. Vide quoque Epiphanium de XII. Gemmis. Et quidem τόπαζον, quasi τόπαδον, in versis literis Hebraeis, dictum putant nonnulli. Glossa Interlinearis topazium, quasi topadion, id est, omnium colorum, quae etymologia unde sit desumpta, divinare facile non est. Topazin Troglodytarum linguâ, quaerendi significationem habere scribunt alii, ideoque sic vocitatam gemmam, quod a Iuba Mauritaniae Rege in maris Rubri Insula quadam Arabiae Felicis vicina inventa fuerit, A. Rivetus, Comment. in Exod. c. 28. v. 17. ubi et Chrysolampum et Chrysopterim pro eadem quibusdam sumi, addit. An potius a leco sic appellata, Insul. Arabiae videl. Topazo, quae et Πάζιον dicebatur, unde ipsam hanc gemmam Πάζιον nominat Hesychius, et Auctor Sacri Cantici Kethem Paz, i. e. lapidem Pazium, utpote in regione Paz, vel Opaz (quam Graeci et Alexandrini Mercatores hellenistae, locorum vocabula ad suae linguae modulum inflectentes videntur Τοπάζον dixisle, quasi ἀπὸ τȏυ τοπάζειν, i. e. quaerere) repertum primitus, a praedonibus Troglodytis, cum fame et tempestate pressi, herbas radicesque effoderent, qua de re vide supra in voce Paz. Inter gemmas XII. Novae Hierosolymae, iterum occurrit, sed ibi nonus ei locus tribuitur, Apocalyps. c. 21. v. 20. ubi Commentatores vide. Coeterum amplissimam gemmarum esse, docet topazion, quae eruta in Insula modo dicta primum oblata est Berenicae matri Ptolemaei II. unde factam statuam Arsinoae Philadelphi uxori cubitorum quatuor, tradit Plin. l. 34. c. 14. l. 36. c. 9. l. 37. c. 8. Quare mirum non est, χρυσόπετρον appellatum alterum ex duobus eius generibus, (unde Chrysopteron factum per metathesin) cautes enim revera et petra potius, quam gemma, quam apud Alabastrum Thebaidis etiam nasci, ex recentiorum Auctorum traditione narrat idem. Dictum autem hoc genus χρυσόπετρον porro, ab aureo colore cum viridi mixto, id est, pallide virenti. Strabo χρυσοειδὲς ἀπολάμπειν φέγγος scribit, l. 17. ex viridi, h. e. hyalino colore et aureo refulgere. Chrysopraso hund similem facit Plinius. Alterum vero τρασοειδὲς appellatum, a porri colore. Plinius iterum, topazion suô virentem genere dicit, h. e. ἰδιοτρόπως χλοάτουϚαν: Alex. Polyhistor colorem olei recentis habere, apud Stephanum. Est nempe recens oleum ita viride, ut tamen ex aureo colore aliquid trahat etc. Quae cum ita sint, mitum est, quod Epiphanius lapidem e virentium genere rubrum faciat, et quidem ἐρυθρὸν ὑπὲρ τὸν ἄνθρακα, supra carbunculos rubentem d. l. Vide Salmas. ad Solin. p. 239. et 240. Addit Plinius, Eadem sola nobilium limam sentit: ceterae Naxiis cotibus poliuntur. Haec et usu atteritur. Comitatur eam similitudine propior, quam auctoritate, callais, e viridi pallens, l. 37. c. 8. ubi de generibus Topazii. Vide quoque Orpheum, plures versus laudibus huius gemmae impendentem. Usum quod attinet, praeter ante dicta, topaziis, ut et aliis virentibus gemmis, aurea olim pocula exornabantur. Idem lapis signando adhibitus. Epist. Mag. Berardi de Neapoli MS. ad Regem Navarr. per liter astopazio suae Serenitatis impressas; ubi tamen pro typario vocem positam, vult C. du Fresne etc. Auctores de hac gemma aliisque prolixius tractantes, laudavimus supra, voce Gemma. Hodie terti_ inter gemmas locô est, et quidem Topaziorum tria genera faciunt, Orientale, mire pellucidum aureique coloris; Indicum, ei proxime accedens; et Germanicum, utrôque deterius ac crystallo propius, nisi quodsubfusci aliquid ostendat, de quibus omnibus vide Mercurium Indic. Part. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.